monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III. > sectio 14 > 4 > 5 > bnf7296.59 > 6 > sectio 12 > sectio 13 > 95 > sectio 60 > 4 > bnf16236.14 > sectio 15 > bnf16236.22 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 91 > 5 > 46 > bnf7296.31 > sectio 122 > sectio 143 > sectio 135 > 45 > sectio 13 > sectio 137 > csg75.464 > sectio 119 > sectio 87 > sectio 97 > sectio 89 > . . . > sectio 17 > 4
Cassianus, Collationes, 3, 18, III. Quod iuniores seniorum praecepta discutere non debeant. <<<     >>> V. Quibus auctoribus coenobitarum sit instituta professio.

CAPUT IV. De tribus generibus monachorum quae intra Aegyptum sunt. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quamobrem ordo atque principium professionis nostrae, quemadmodum vel unde descenderit, primum debetis agnoscere. Tunc enim poterit quis desideratae artis efficacius assequi disciplinam, et ad exercendam eam ardentius incitari, cum auctorum et fundatorum eius agnoverit dignitatem. Tria sunt in Aegypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis evitandum: primum est coenobitarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes, unius senioris iudicio gubernantur, cuius generis maximus numerus monachorum per universam commoratur Aegyptum; secundum anachoretarum, qui prius in coenobiis instituti, iamque in actuali conversatione perfecti, solitudinis elegere secreta, cuius professionis nos quoque optamus esse participes; tertium reprehensibile sarabaitarum est; de quibus sigillatim per ordinem plenius disseremus.
2 Harum igitur trium professionum fundatores primum, ut diximus, debetis agnoscere. Nam profecto ex hoc ipso vel odium professionis illius nasci poterit quae vitanda est, vel eius desiderium quae sequenda; quia necesse est unamquamque viam ad illum finem suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inventorque pervenerit.